monumenta.ch > Orosius > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Orosius, Historiae, Liber 4, Caput 23, 9
at vero, cum alii Romanorum propter perpetuam Romae securitatem delendam esse decernerent, alii vero propter perpetuam Romanae virtutis curam, quam sibi semper ex suspicione aemulae urbis inpenderent, ne vigor Romanus bellis semper exercitus in languidam segnitiem securitate atque otio solveretur, incolumem Carthaginem statui suo permittendam esse censerent: causam non ex iniuria lacessentum Carthaginiensium sed ex inconstantia torpescentium Romanorum ortam invenio.